Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 18nn
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/n. n. 18/ Pertimescebam quidem in communi

Theatro sapientum, sub oculis veritatis exponere

hanc ingenioli mei suppellectilem nec

nitidam, nec opulentam: amicorum tamen

precibus persuasus, ne dicam coactus, non potui

facere quin, licet mihi maxime adversarium

esset, in publicum emitterem. Laboris

autem mercedem a Candido Lectore, hanc mihi

saltem liceat exorare, ut advertat notetque

omnia et singula verba Romanae Ecclesiae

iudicio et censurae a nobis humillime

subiici; insuper ne ipse me sequatur in omnibus,

sed in iis tantum, in quibus me recte sensisse,

nec a vero putarit exorbitasse. Vale,

Lector Candide, et munusculo illo fruere,

dum aliud tibi maius et sublimius paramus

opus, sitque tibi hoc alterius tanquam tessera.

Si quem vero interea fructum ex hoc opusculo

perceperis, totum amplissimo Maecenati

meo acceptum referre memineris. Vale iterum.

 

 

Indice